1.
Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc
eis causas amarissimas imputemus, quas nemo potest relinquere, qui pietatis
noscitur monimenta cogitare. quis enim nesciat divae recordationis Amalafridam,
generis nostri decus egregium, violentum apud vos reperisse lucis occasum, et
quam pridem habuistis dominam, passi non estis vivere nec privatam? haec si
contra fas parentelae gravis esse videbatur, remitti ad nos debuit honorabilis,
quam magnis supplicationibus expetistis. parricidii genus est, ut quam vobis
fecerat affinem coniunctio regis, nefandis ausibus in eius vos interitum
misceretis.
2.
Quid tantum mali a suo coniuge relicta promeruit? si successio debebatur
alteri, numquid femina in eo ambitu potuit inveniri? mater quin immo haberi
debuit, quae vobis regna transfudit. nam et hoc nobilitati vestrae fuisset
adiectum, si inter Hasdingorum stirpem retinuissetis Hamali sanguinis purpuream
dignitatem. hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intellegunt fuisse
temptatum. nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino eius parentum
visus est despexisse virtutem, quando nemo quod resecandum credit, putat esse
temptandum.
3.
Et ideo morali ratione commoniti per illum et illum legatos nostros verbis
prius a vobis expetimus aequitatem, spectantes qualis excusatio tantis casibus
afferatur. nam etsi quodlibet negotium in tali persona fuisset enatum, nobis
debuit intimari, ut et nostro iudicio periret, quae se pessimis actibus
miscuisset. restat ut naturalis eius fingatur occasus. inpossibilia non
dicimus, nova non quaerimus: illum et illum atque illum tradite, per quos res
facta debeat elucere. sit in eis totius causae absoluta probatio, sine bello,
sine caede, aut nos efficiat placatos, aut vos reddat obnoxios.
4.
Quod si creditis esse temnendum nec vos ad rationabilia responsa componitis,
condicione initae pacis absolvimur, qui laesi foederis vinculo non tenemur.
vindicet nunc superna maiestas scelus qualibet arte commissum, quae ad se
clamare profitetur fraterni sanguinis impiam caedem.
|