1.
Qui rei publicae statum et generale cupit stare fastigium, ad universa debet
esse sollicitus, quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint
optinere. iniuria unius loci compago tota concutitur et tanta convenientiae vis
est, ut unum vulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere. res
publica siquidem non est unius civitatis cura, sed totius regni provisa
custodia: quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur.
minus enim habere necesse est, cui aliquid perit. et ideo diversarum civitatum
pervigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala possint gravare palatia.
arbor enim, quam florere vides, quam summa conspicis viriditate laetari,
subterraneo suco fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in
radice. hominum quoque vultus magna hilaritate decoratur, si visceribus sanis
gravamen nullius sentiat laesionis. sic regnum iure dicitur integerrimum, si
nusquam fuerit inminutum. hoc fieri potest, cum undique summovetur effrenata
licentia nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare.
curiales, quibus a provida sollicitudine nomen est, gravissima dicuntur
infestatione quassari, ut quicquid eis honoris causa delegatur, ad iniuriam
potius videatur esse perductum. o nefarium scelus, importabile malum! quando
debuit rei publicae serviendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis
videtur amittere.
2.
Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis versatus fuerit aut in
iniuria aut in dispendio curialis vel aliquid ei, praeterquam iussum fuerit a
nobis vel ab aulicis quorum interest potestatibus, imponere fortasse
praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur, ipsi qui aliquid
tale pertulit nihilominus profuturarum, aut, si facultas vindictae non
sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum poenis, quod non
potuit compensare pecuniis, ita tamen, ut, quae pro publica utilitate fuerint
delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus incipiunt debere, quos
alienas iniquitates non permittimus sustinere.
3.
Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita
emptione pervadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus venit.
circa saionum et militantum molestias iudicum protegantur auxilio. ab ipsis
quoque moderatoribus eos nostra vindicabit auctoritas, quando gravius
plectendus est, si ille, cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum.
4.
Erigite colla, depressi: sublevate animos, malorum sarcinis ingravati: date
studium recuperare quae vos male cognoscitis amisisse. unicuique civi urbs sua
res publica est. administrate civitatum sub consentanea voluntate iustitiam.
ordines vestri aequabiliter vivant. nolite gravare mediocres, ne vos merito
possint opprimere potiores. poena ista peccati est, ut unusquisque in se
recipere possit quod in alterum protervus exercuit. vivite iuste, vivite
continenter, quia vix audet quisquam in illos excedere, quibus culpas non
potest invenire.
5.
Grues moralem noverunt exercere concordiam, inter quas nullus primatus
quaeritur, quia iniquitatis ambitus non habetur. vigilant vicissim, communi se
cautela custodiunt, ipse pastus alternus est. sic honor nullis adimitur, dum
omnia sub communione servantur. his etiam volatus vicaria aequalitate
disponitur: ultima fit prima et quae primatum tenuit, esse posterior non
recusat. sic quadam communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine
dominatu parent, sine terrore famulantur. voluntarie serviendo liberae sunt et
invicem se diligendo muniuntur. quarum morem scriptores rerum naturalium
contuentes politiam quandam inter ipsas esse commemorant, quas civico affectu
vivere cognoverunt.
6.
Has si vos imitemini, omnes a vobis pravitatum calumnias excludetis. nam vos,
qui recti vota recipitis, habetis per leges potestatem in civibus vestris. non
enim in cassum vobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit
minorem senatum, nervos quoque vocitans ac viscera civitatum. quid in ista
appellatione non habeatis vel potentiae vel honoris? nam qui senatui
comparatur, a nullo genio claritatis excluditur.
|