1.
Felix querella est, quando leges pietate superantur, et beata condicio
subiectorum, si cognoscant illum aliis misertum, quem et sibi optant esse
propitium. neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligaverunt, nisi
ut, cum illos soli principes absolverent, indulgentiae praeconia reperirent,
hoc est, ubi dominus adversum sua iudicia amabili concertatione dissentit,
quando et ipsius quaedam iustitia est, ut qui pius dicitur, districtionis
termino minime teneatur. nam et iste quidam rationabilis ordo est militia
tandem solvere, qui inpares laboribus probantur existere. curialis enim, si
nulla valitudine corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur, et adesse
quid proderit, si eum contingat defectum viribus inveniri? similis quippe est
absenti, a quo non poterint imperata compleri. deinde dum curia multiplici
numerositate laetetur, non videtur perculsa damnis paucos perdidisse de
plurimis.
2.
Quapropter illustris magnificentia tua Agenantiam uxorem Campaniani viri
disertissimi in Lucania provincia constitutam filiosque eorum de albo curiae suae
faciat diligenter abradi, ut ventura posteritas nesciat fuisse quod vetatur
obicere, quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur.
proinde in possessorum numero potius collocentur passuri nihilominus molestias
quas ipsi aliis ingerebant.
3. Ad tributa enim
solita turbabuntur: faciem compulsoris horrebunt ‚ a potestatibus iussa prius
venisse nesciebant ‚, et votiva ignorantia fatigati formidare delegata
incipient per quae antea timebantur. nam et ex ea parte bonis moribus vixisse
probandi sunt, quando patiuntur inter illos otiosi vivere, quorum se non
cognoscunt odia meruisse. alioquin non paterentur sub illis esse, quos se
cognoscebant malis actibus incitasse. fruantur ergo beneficio principali: vivant
remissa pace tranquilli, qui fuerunt in actionum suarum qualitate compositi.
|