1. Possessorum
territorii vestri querella comperimus supra temporis necessitatem quorundam
civium suorum execrabilem sustinere saevitiam, dum primo tempore panicii
speciem coemptam in propriam recondidere substantiam spectantes caritatem
mediocribus gravem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant nuditatem,
quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quos se spoliare
posse cognoscunt. in necessitate siquidem penuriae pretii nulla contentio est,
dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli.
2. Haec igitur vota
damnantes praesentes direximus portitores, ut sive in gradu sive in aliis locis
frumentorum condita potuerint invenire, tantum sibi unusquisque dominus vel
familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit, reliquum
periclitantibus vendat, praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem
destinati esse noscuntur, moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit
a suis provincialibus comparasse, ut nec nimium gravetur qui emit et aliquo
compendio foveatur ille qui distrahit.
3. Quapropter
libentibus animis implete quae iussa sunt, quia vobis debetis invicem in hac
parte consulere, ne, dum caritatem nimiam quaeritis, scelestum vobis aliquid
potius, quod absit, optetis. ne quis ergo venditionem sibi inpositam
conqueratur, sciat libertatem in crimine non requiri, sed illud boni ingenii
magis esse, si non festinet excedere. vendat itaque sub iusta ratione qui
distrahit. si consentit, operatur laudem suam: si discrepat, nostrum facit esse
praeconium, quando bonum est iubentis, si iustitia imponatur invitis.
|