1. Cum diuturnis
laboribus excubares, ita te inbecillitate corporis asseris graviter sauciatum,
ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad quam constat voto te
praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab ipsis paene faucibus
dulcissimus tibi fructus videatur auferri, postulans etiam ut, algentis
corporis necessitate constrictus, Baiani lavacri siccitate laxeris.
2. Dignum plane quod
inter praemia summa praestemus, ut, sicut conferimus victis spem, ita tribuamus
supplicantibus et salutem. quapropter et a vinculo te emolumenticii terroris
absolvimus et praedicti lavacri munere sublevamus, ut primum mentis gaudio
recreatus facilius membrorum recipias sospitatem. naturalis siquidem cura est
aegris dare laetitiam: nam fac invalidum gaudere, sanatus est.
3. Perge igitur ad
amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi salubritate
aeris temperata terris blandior est natura. illic miraculis alta cogitatione
perpensis cum arcanis mundi mens humana colloquitur nec admirari desinit quae
ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse completa,
tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles
amplexu pelagi dotatas: deinde inmissum Averno stagneum mare, ubi ad voluptatem
hominum vita regitur ostreorum, industriaque mortalium fieri, ut res alibi
fortuita ibi semper appareat copiosa.
4. Quantis ibi molibus
marini termini decenter invasi sunt! quantis spatiis in visceribus aequoris
terra promota est! dextra laevaque greges piscium ludunt. claudantur alibi
industriosis parietibus copiosae deliciae: captivi teneantur aquatiles greges:
hic ubique sub libertate vivaria sunt. adde quod tam amoena est suscepta
piscatio, ut ante epulosum convivium intuentium pascat aspectum. magnum est
enim gaudium desiderata cepisse: sed in huiusmodi rebus gratior est plerumque
amoenitas oculi quam utilitas captionis.
5. Sed ne longius
evagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur.
his itaque rebus deliciosa exercitatione saginati ad pulcherrima lavacra
contenditis, quae sunt et miraculis plena et salutis qualitate pretiosa. nam
etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis
exhibentur. fornaces ibi non robora convecta succendunt: cessante flamma
perpetuus calor operatur: illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima,
quae ministrat vapores, sudores provocat dulciter anhelos: et tantum a
communibus balneis salubrior invenitur, quantum ab humana industria celsior est
natura. videas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quae ita videntur
lavantum explere desideria, ut humano credas studio temperatas.
6. Cedat corallici
pelagi laudata semper opinio: adsurgat Indici maris de albarum candore fama
locupletior. quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? baianis
litoribus nil potest esse praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis
vesci et impretiabili munere sanitatis expleri. fruere igitur bonis nihilominus
expetitis: nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenies: Baianis remediis
consequere rem salutis.
|