1.
Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris eminentissimae
dignitates, dum nullius adquiescit ingenium iacere intra aestimationem suorum,
quando quidam honestus ambitus est quos sequimur tempore, velle praeconiis
anteire. additur etiam, quod priscorum dogmatibus eruditi opinionis gratia
delectentur augeri. nam quanto se unusquisque melioribus cognoscit artibus
studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere.
2.
Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui res publica sensit Romana
diligentiam. comitivae siquidem largitionum praesidens, functus etiam vicibus
praefectorum, praetorianam egit integerrime dignitatem, curiam reparans, pauperibus
ablata restituens et quamvis liberalibus studiis fuerit impolitus, placere non
omisit industriis, quando naturaliter per se commendari potest bonum ingenium,
etiam cum rebus accidentibus non videtur ornatum.
3.
Sed hoc quantum est ad tuarum notitiam litterarum? doctrina si quidem quos ab
imperitis discernit, sapientibus amica societate coniungit, cui perfacile est
ornare generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. crescit quoque
praeclaris meritis tuis, quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem
semper contigit de iudicii sui integritate praedicari, moribus communis,
conscientia singularis, qui se semper suis moribus et amicorum conversatione et
sua fecit probitate laudari. qualem ergo suo sanguini aestimandus est sociasse,
qui numquam inprobum vel communioni suae decrevit adiungere.
4.
Et ideo licet primaevus venias ad honorem, post tanti viri iudicium ineptum est
te dicere non probatum. nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis
placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum iudicia non sequamur,
ubi semper studiose sibi prospiciunt etiam qui in aliis actibus frequenter
excedunt? atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae
tibi tribuimus infulas dignitatis, ut, sicut in illo ordine primus, ita
habearis et meritorum laude praecipuus.
5.
Paene siquidem terrarum oculis offertur quod in illa civitate peragitur. quem
iam sibi iudex placatum faciat, si illum senatum tantae benignitatis offendat?
quid sit maturitatis, quid prudentiae, in ordinis ipsius aestimatione
cognoscis, cuius primaeva germina mox ut adoleverint, patres vocantur.
adulescentia illic inchoat a maturitate consilii: tractant iuvenes cum modestia
senum: ibi morum pondus in flore praemittitur, quod vix alibi cana aetate
generatur.
6.
Talem te ergo habita moderatione tractabis, ut cum tot proceres ad curiam
vocas, dignam ante illos sententiam tuae voluntatis aperias. nimis quippe
arduum est aliquid tale inter illos dicere, quod nequeat tantis prudentibus
displicere. ideoque non unius dignitatis vir aestimandus est, qui ab illa turba
doctorum bonum potuit referre iudicium. nam si gratum est vel sub raritate
praedicari, quid illi gaudii provenire possit, quem tot nobilium vota
laudaverint? iustitiam dilige: oppressis te dignanter impende: redde laudes
posteris tuis, quas tu a maioribus accepisti.
|