1. Propositi nostri est
honestos labores palma remunerationis ornare, ut vicissitudine, qua provecti
gaudent, desides mordeantur sibique imputare possint quod clementissimis
temporibus iudicii nostri praemia non merentur. atque ideo illustrem
magnitudinem tuam deo iuvante ad Delmatiarum atque Saviae provincias iterum
credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse cognoscis,
aequabili ordinatione disponas populumque nobis devotum per tuam iustitiam
facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se
probabiliter tractat electus.
2. Non exempla aliena
perquiras: memor esto quae feceris et non indiges ammoneri. quid est enim quod
de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria
bona redolere cognoscis? quodam modo iam debitum est illi velle praestare, apud
quem te scis fuisse laudabilem. oboedientibus enim iuste indulgetur animus et
quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum.
3. Aetas quidem tua
provecta est, sed actus quoque maturior quid tibi nunc subripere valeat, in quo
nec iuventus reprehensibilis fuit? sed haec in domni avi nostri regno fecisti:
nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reservasse videaris, quicquid
probitatis addideris.
|