1.
Per provincias nobis deo praestante concessas tales viros cupimus destinare,
qui sunt armis praediti et iustitia gloriosi, ut absit a vobis et extranearum
gentium metus et calumniosis non pateatis insidiis, quia non minus est malum
bellicum vitasse quam saeva discussionis evadere. ipsa est enim vera securitas,
quae de nulla iudicis iniquitate formidat. atque ideo, quod deo auspice dictum
sit, illustrem comitem Osuin et palatio nostro clarum et provinciis longa
conversatione notissimum Dalmatiis decrevimus praesidere. cui pro utilitate
nostra iubenti parere procurate, quoniam tantam eius estis iustitiam frequenter
experti, ut et sine regia iussione ei deberetis priorum memores oboedire. habet
enim proprium ius ille qui iustus est: nam etsi terrore minime potestatis
erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur.
2.
Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos aestimavimus dirigendum, ut
compositi consona voluntate possint vobis laudanda praecipere. nam si
disparibus calamis convenit unum melos edicere, multo magis viris
prudentissimis aptum est iusta concordi voce suadere.
3.
Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent clementissimumque dominum in
ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem quod a vobis augmenti
nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc iussimus
removere.
4.
Hoc etiam insuper vobis concedentes, ut, cum deo propitio supra dictum virum ad
nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinate, per quos possimus
evidenter agnoscere, quemadmodum in futurum census doceatur impositus, ut, si
gravatos vos esse cognoscimus, pro parte nobis qua visum fuerit considerata
aequitate relevemus. ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis
iam pro parte remedia consecuti.
5.
Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis
sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. sic enim
tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subiectorum beneficiis non
vacemus. disciplina videlicet imperandi est amare quod multis expedit, quoniam
res publica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas inlaesa
constiterit.
|