1.
Dudum quidem vobis ortum nostri imperii aestimavimus nuntiandum: nunc decet
subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum, ut, quibus fuit gratissimus
noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. crescere
nobiscum deo praestante cuncta desideramus, quia ille vere noster est census,
quem laetus possessor exsolvit.
2.
Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriae et avari ad laudes
profuse nitimur sublevare cultores. pridem divae memoriae domnus avus noster de
suis beneficiis magna praesumens, quia longa quies et culturam agris praestitit
et populos ampliavit, intra Siciliam provinciam sub consueta prudentiae suae
moderatione censum statuit flagitari, ut vobis cresceret devotio, quibus se
facultas extenderat. sed illius praedicanda iustitia locum nostrae benignitati
praeparavit, ut, quod ei offerri iuste potuit, nos clementi animo quasi illata
stipendia donaremus: et quodam praesagio mentis divinae fecit etiam pium, cui
parabat imperium.
3.
Atque ideo per quartam feliciter indictionem quicquid a vobis supra
consuetudinariam functionem augmenti nomine vel petebatur vel constat exactum,
liberalitas nostra concedit. quod etsi iuste potuistis pendere, gloriam vos
potius nostrae largitati iubemus inferre.
4.
Sed ut latius extendatur nostra clementia suavemque dominum impensis beneficiis
sentiatis, quicquid a discussoribus novi census per quintam indictionem
probatur affixum, ad nostram eos fecimus deferre notitiam, ut, quod rationabile
fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis, quia nullum laedit observata
iustitia.
5.
Sed ne credatis pro ordinatorum tantum arbitrio vos gravari, si quis est qui de
eorum facto aestimat conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut
iudicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. nam
et gloriosae recordationis domnus avus noster de eorum commotus fuerat
tarditate, ut erat altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tamdiu in
provincia non sine vestro gravamine residere, quos repetita iussione censuerat
iam redire.
6.
Sed nos, quos decet implere quicquid ille sub aequitate disposuit, deo
auxiliante eius nunc in vobis inchoata perficimus. reddite modo largitati
nostrae prosperrimum votum et fidele servitium. habetis principem, qui vobis
cum beneficiis probatur exortus et quod subiectis dulcius est, augetur ingenio
benivolo cum aetatis augmento. in quam rem Quidilanem saionem nostrum
credidimus dirigendum, per quem vobis iussa prosperrima deo largiente
pandantur.
|