Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IX
    • XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX.

1. Ad Victorem et Vitigisclum spectabiles viros Siciliae provinciae censitores praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur.

2. De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis viribus sub aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio, ita tamen ut, si aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum.

3. Nunc quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License