Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IX
    • XII. VICTORI ET VITIGISCLO VV. SS. ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. VICTORI ET VITIGISCLO VV. SS. ATHALARICUS REX.

1. Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem provincialium gravamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare.

2. Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire.

3. Hoc etiam addendum esse credidimus ‚ quando amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva iustitia dissimulare non possumus ‚ ut, si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere.

4. Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. videte nunc, si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. ammonuimus igitur quos pios decet: iam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate recorrigi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License