Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IX
    • XIII. VILIAE V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. VILIAE V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

1. Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui destinatis comitibus obsequuntur, provinciales damnis plurimis ingravatos: quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur.

2. Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adiungi, qui vestris rationibus debeant imputari, ut, dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur.

3. Si quis autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in damnis provincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat universis, quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat. nostrum dare nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License