1. Provincialium
Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde
eorum fortunae videantur affligi. quod ideo leviter accepimus, quia ipsi
vindicari praeterita noluerunt. constat enim esse dubium, quod concedit
adversarius: et percelli non potest iure, cui mavult querelosus ignoscere. sed
ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, observanda iugiter praesenti
iussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant nec tu per
ignorantiam quae dicuntur incurras.
2. Prima fronte pro
reparatione murorum pecuniae diversis provincialibus dicuntur extortae, cum
tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. hoc si constat ammissum,
aut muri exinde pro eorum munimine construantur aut unusquisque recipiat quod
ei probatur incompetenter ereptum. nimis enim absurdum est spondere munitiones
et dare civibus execrabiles vastitates.
3. Quorundam etiam
substantias mortuorum sine aliqua discretione iustitiae fisci nomine caduci te
perhibent titulo vindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis videatur esse
commissum, quibus nullus heres aut testamentarius aut legitimus invenitur. nefas
est enim, ut, quod a nobis praecipitur, a te nostro nomine per iniuriam
vindicetur.
4. Praeterea
conventionibus se gravari omnimodis ingemiscunt, ut ad iudicium deducendi paene
tanta videantur amittere, quanta vix probantur addicti dispendia sustinere.
vocatio enim iudicis spes iustitiae debet esse, non multa. nam ipse iuste
suspectus redditur, ante cuius audientiam gravamina sentiuntur. unde censemus,
ut, si nostra conveniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor,
quantum gloriosus domnus avus noster pro honoribus personarum debere saiones
accipere expressa quantitate constituit. commodum enim debet esse cum modo: nam
si mensuram aequalitatis excesserit, vim sui nominis non habebit.
5. Si vero tua iussione
conventio destinatur dumtaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri
edicta voluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de praeceptis regiis
sumere potuisset, quia non potest convenire iustitiae, ut tantum a te directo
tribuatur, quantum pro reverentia nostrae iussionis offertur.
6. Si quis autem
saluberrimi constituti temerator extiterit, in quadruplum iubemus ablata
restitui, ut, quod delectatione cupiditatis ammittitur, asperitate dispendii
vindicetur. Edicta vero gloriosi domni avi nostri vel universa praecepta, quae
ad Siciliam pro commonendis universorum moribus destinavit, sub tanta volumus
oboedientia custodiri, ut sacrilegii reus habeatur, quisquis beluinis motibus
excitatus munimen temptaverit irrumpere iussionum.
7. Duorum negotia
Romanorum etiam his invitis ad tuum diceris vocare iudicium: quae si cognoscis
facta, ulterius non praesumas, ne dum vis iudicium incompetenter quaerere,
reatum potius videaris invenire. memor enim prius debes esse edicti, qui inter
alios mavis a te sequenda constitui: alioquin tota tibi decernendi auctoritas
tollitur, si a te illa regula minime custoditur.
8. Ordinariis iudicibus
amministrationum suarum potestas inlibata servetur. cognitores suos legitima
turba comitetur. observationum illarum non mordearis invidia. Gothorum laus est civilitas custodita.
tota ad vos fama confluit, si vobis rarus litigator observet. vos armis iura
defendite, Romanos sinite legum pace litigare.
9. Navigiis vecta
commercia te suggerunt occupare et ambitu cupiditatis exosae solum angusta
pretia definire: quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit
actione vitiosum. quapropter si rumorem huiusmodi, ut convenit, vitare
festinas, episcopus civitatis et populus conscientiae tuae testes assistant.
omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. pretia
communi debent deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae
iubetur invitis.
10. Quocirca
sublimitatem tuam iussis praesentibus credidimus ammonendam, quia excedere
nolumus quos amamus nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos
aliorum mores putamus posse recorrigi.
|