1. Si antiquis
principibus studium fuit leges exquirere, ut subiecti populi delectabili
tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt
sacris regulis convenire. absint enim a nostro saeculo damnosa compendia. illud
tantum vere possumus lucrum dicere, quod constat divina iudicia non punire.
2. Nuper siquidem ad
nos defensor ecclesiae Romanae flebili allegatione pervenit, cum apostolicae
sedi peteretur antistes, quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis
aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse, ut, quod
dictu nefas est, etiam sacra vasa emptioni publicae viderentur exposita. hoc
quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum est adhibita pietate resecari.
3. Atque ideo sanctitas
vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos
patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a tempore
sanctissimi papae Bonifatii, cum de talibus prohibendis suffragiis patres
conscripti senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt, quicumque in
episcopatu optinendo sive per se sive per aliam quamcumque personam aliquid
promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis viribus effetetur.
4. Si quis autem in hoc
scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem, verum etiam si
aut repetendum aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii
reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione iudicis competentis.
iustissimae siquidem leges ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus
actionem.
5. Praeterea quidquid
in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus
custodiri, qui se quoquo modo vel interpositas quascumque personas scelestis
contractibus miscuerunt.
6. Et quia omnia decet
sub ratione moderari nec possunt dici iusta quae nimia sunt, cum de apostolici
consecratione pontificis intentio fortasse provenerit et ad palatium nostrum
perducta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria milia
solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. a quibus tamen omnes
idoneos rei ipsius consideratione removemus, quia de ecclesiastico munere
pauperibus est potius consulendum.
7. Alios vero
patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supra
dictis condicionibus atque personis intra duo milia solidorum iubemus
expendere. in civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam
quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. reliquos accipientes et
edicti praesentis et senatus consulti nuper habiti poena constringat: sed et
dantes canonum severitas persequatur.
8. Vos autem, qui
patriarcharum honore reliquis praesidetis ecclesiis, quoniam constitutio nostra
ab illicita promissione liberavit, restat ut bona imitantes exempla sine aliquo
ecclesiarum dispendio dignos maiestate pontifices offeratis. iniquum est enim,
ut locum apud vos habeat ambitus, quem nos laicis divina consideratione
perclusimus.
9. Quapropter si quis
apostolicae praesul ecclesiae vel patriarcharum episcopum sive per se sive per
parentes vel servientium quascumque personas aliqua suffragii crediderit
ambitione promovendum, et ipsum reddere accepta definimus et quod est canonibus
statutum, eum modis omnibus esse passurum. si quis vero quae dederit aut
promiserit eodem superstite timuerit publicare, ab heredibus vel proheredibus
eius ecclesia repetat, cuius suffragio antistes deprehenditur ordinatus, nota
infamiae nihilominus superstites inurente. reliquos quoque ordines sub eadem
fieri districtione praecipimus.
10. Quod si forsitan
dolosae machinationis invento sacramentis persona intercedentibus fuerit
obligata, ut salvo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit
neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet honestis personis in
singulis quibusque civitatibus apud iudices competentes hoc crimen deferre, et
quicquid ex ea potuerit probatione recolligi, ut ad probationem insequentes
animemus, tertiam partem indicatae rei ille percipiat, qui tale facinus
voluerit approbare: reliqua ipsis ecclesiis proficiat quod videntur extorta,
aut in fabricis earum aut in ministeriis nihilominus profutura. decet enim ad
usus bonos convertere quae voluit perversitas iniqua fraudare.
11. Quiescat igitur
malignantium prava cupiditas. quo tendunt, qui a fonte praeclusi sunt?
recolatur et timeatur Simonis iusta damnatio, qui emendum credidit totius
largitatis auctorem. orate ergo pro nobis edicta nostra custodientes, quae
divinis noscitis convenire mysteriis. sed quo facilius principis votum
universorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per praefectum urbis
praecipimus intimari, ut generalitas agnoscat nos illos persequi, qui maiestati
potius videntur adversi. vos quoque hoc universis, quos deo propitio regitis,
episcopis intimate, ne quis sit alienus a culpa qui potuit agnoscere
constituta.
|