1.
Grata res est cunctis profutura vulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit
esse votivum. alioquin laesionis causa noscitur, si beneficia potius
occulantur. dudum siquidem senatus amplissimus ab splendore suo cupiens maculam
foedissimae suspicionis abradere provida deliberatione constituit, ut in
beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret,
poena etiam constituta, qui talia praesumere temptavisset: non iniuria, quia
tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur.
2.
Quod nos laudantes et augentes inventum ad beatissimum papam direximus
constituta, quae his antelata praefulgent, ut ab honestate sanctae ecclesiae
profanus ambitus auferatur. hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi
volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi, quod
cupimus omnium studio custodiri.
3.
Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis et futuris, tam
definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis praecipimus decenter
incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari:
dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et senatus amplissimi
laudabilia decreta contineat. in quam rem illum direximus, quo redeunte
noscamus impleta quae iussimus. incertum enim videtur habere quod praecipit,
cui rerum effectus tardius innotescit.
|