1.
Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives
illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est inter
tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio civitatis
illius generale votum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput
gaudere proveniat.
2.
Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum nostrorum relatione cognovimus
illum atque illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae
poena maceratos, ut cuncta civitas maerorem de illorum continua calamitate
contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla, quae apud nos est
gratissima, nominis sui dignitas subveniret. quod nobis pro sui facti
acerbitate displicuit, ut qui in iudicio convicti minime feruntur, debita malis
tormenta cruciatusque pertulerint.
3.
Et ideo magnitudinem tuam iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire
potueris, eos absolvere non moreris. quos etiamsi aliquo reatu involutos esse
claruit, intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus. si
vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum
liberam vocem, ut iustis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt,
quia nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat
elevari.
4.
Revocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere
posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. intellegant parentes
nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis
agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere.
5.
Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra
mansuetudine neglegendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac
tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus,
quos illi pro suis excessibus horruerunt. nam quorum gratiam impetrare possunt,
qui suis civibus displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici,
egerunt unde iuste debeant execrari?
|