1.
Provide decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per
quae et delictum omne corrigitur et excedentis verecundia non gravatur. cuncti
enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis fit innocentis,
quem contigerit sub communione purgari. hinc et nostra vere pietas custoditur,
dum feriato gladio nascitur metus et provenit sine cruore correctio. commovemur
enim placati, minamur otiosi et clementer irascimur, quando vitia sola
damnamus. diu est, quod diversorum querellae nostris auribus crebris
susurrationibus insonarunt quosdam civilitate despecta affectare vivere beluina
saevitia, dum regressi ad agreste principium ius humanum sibi aestimant
feraliter odiosum. quos nunc apte iudicavimus comprimendos ut eo tempore
inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae divina
virtute resistimus. utrumque quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto
gravius grassantur vitia quanto probantur interna. unum recumbit in altero.
facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus.
2.
Primam humano generi noxiam pervasionem, sub qua nec dici potest civilitas nec
haberi, severitate legum et nostra indignatione damnamus statuentes, ut sanctio
divi Valentiniani adversum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia
urbana vel rustica despecto iuris ordine per se suosque praesumpserint expulso
possessore violenter intrare. nec aliquid de eius districtione detestabili
volumus temperatione mitigari, insuper addentes ut, si quis ingenuorum ad
satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis
protinus subiaceat ultioni, quia plus debuit cogitare iura publica, qui se
noverat alibi non posse sustinere vindictam. iudices igitur competentes, ad
quos potest admissum facinus pertinere, si invasorem, cum possint amovere,
pertulerint tenere praesumpta, et adepti cinguli honore priventur et fisco
nostro tantum fiant obnoxii, quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus
tamen facinoris manentibus constitutis. quod si quis in tantam raptatus
amentiam tyrannico spiritu iuri publico parere neglexerit viribusque praepotens
destinati officii spreverit paucitatem, relatione iudicis nostris auribus
notabilis ingeratur, ut indulta executione saionum ultionem sentiat vigoris
regii, qui oboedire noluit cognitori.
3.
Et quia summis principibus iuris communione vivendum est, si quis legum ordine
praetermisso nomine publico titulos praesumpserit vel praesumpsit affigere, in
tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur.
merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui iniquo pervasionis pondere
ausus est maiestatem regii nominis ingravare. litis quoque expensas iudicio
superatus exsolvat, quia hinc dantur fomenta detestabilis iurgii, cum improbi
vincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint
dispendia facultatum.
4.
Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promerendum, adversario
suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie iussionum nihil
aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis, vel si aliquid ex eo
agere temptaverit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos volumus uti
beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis.
5.
Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsius coniugium
habeatur illicitum: ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus
exercere temptavit. sive pro coniunctionibus caritate privatur, futurum illi
matrimonium iure denegamus, quia non meretur iugalis reverentiae praemia
consequi, qui in genialis tori ausus est divisione grassari. sed ne aliquos
huius sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet
praesentis coniugii vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione
praesumpserint, facultatum suarum priventur media portione fisci protinus
viribus applicanda. si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia
nequiverit vindicari, poena religentur exilii, ne, quod dictu nefas est, ideo
videantur comminationem iuris publici evadere, quia vilissimae noscuntur
subiacere fortunae. sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra
decrevit.
6.
Ceterum in adulteris totum districtissime volumus custodiri, quicquid divali
potuit commotione decerni.
7.
Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus, quia se noverit rerum suarum
amissione plectendum. nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut
cupiditas, et iure nuditate damnatur.
8.
Si quis autem superflua turpique cupidine coniugali honestate despecta ad concubinae
elegerit venire complexus: si ingenua fuerit, iugo servitutis cum filiis suis
modis omnibus addicatur uxori, ut illi se per honesta iudicia sentiat subdi,
cui per illicitam libidinem credidit posse praeponi. quod si ad tale flagitium
ancilla pervenerit, excepta poena sanguinis matronali subiaceat ultioni, ut
illam patiatur iudicem, quam formidare debuisset absentem.
9.
Donationes nullius terror extorqueat: nullus adquirere per fraudem vel
execrabilem lasciviam concupiscat: sola enim honestas merito cupit lucra. de
legibus in allegationem iustissimae largitatis illam districtionem volumus
custodiri, quam pro veritate sollicita legalis sanxit antiquitas. sic enim, ut
ipsa testatur, et fraudi non patebit occasio et veritati maior crescit
auctoritas. alioquin nulli praecipimus videri firmum, quod ipse conditor, non
implendo quae leges vel iura praecipiunt, fecit incertum.
10.
Maleficos quoque vel eos, qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint
expetendum, legum severitas insequatur, quia impium est nos illis esse
remissos, quos caelestis pietas non patitur impunitos. qualis enim fatuitas est
creatorem vitae relinquere et sequi potius mortis auctorem? turpis actus ex toto
sit a iudicibus alienus. nemo faciat quod iura condemnant, quia decretali poena
plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. quid enim in aliis
damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? sit etiam sub divitibus
tuta mediocritas.
11.
A caedis temperetur insania. nam praesumptio manuum actus probatur esse
bellorum, maxime in eis, quos tuitionis nostrae munit auctoritas. si quis autem
contra facere improba praesumptione temptaverit, violator nostrae iussionis
habeatur.
12.
Appellari a suspecto iudicibus ordinariis in una causa secundo non patimur, ne,
quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodam modo videatur existere
criminosis. si quis vero vetita iterare temptaverit, negotio privatus abscedat.
13.
Sed ne pauca tangentes reliqua credamur noluisse servari, omnia edicta tam
nostra quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione formata, et
usualia iura publica sub omni censemus districtionis robore custodiri, quae
tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione
cingantur. quid per multa discurrimus? legum usualis regula et praeceptorum
nostrorum probitas ubique servetur.
|