1. Tuta est condicio
subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore
trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione
colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis
perquiratur.
2. Atque ideo, quod
beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus
Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus
accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne
quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est,
ubi, si proposito creditor, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta
proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia
dicitur, veritas non putatur.
3. Volumus enim
inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus
nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus
ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem
ecclesiasticam custodire.
|