1. Filiorum causas iure
ad patrum cognoscimur remisisse personas, ut ipsi de illorum provectu debeant
cogitare, quorum interest studia Romana proficere. neque enim credendum est vos
inde posse minus esse sollicitos, unde et generi vestro crescit ornatus et
coetui provenit assidua lectione consilium. nuper siquidem, ut est de vobis
cura nostra sollicita, quorundam susurratione cognovimus doctores eloquentiae
Romanae laboris sui constituta praemia non habere et aliquorum nundinatione
fieri, ut scholarum magistris deputata summa videatur imminui.
2. Quapropter, cum
manifestum sit praemium artes nutrire, nefas iudicavimus doctoribus
adulescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia per
commodorum augmenta provocandi.
3. Prima enim
grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa
facundiae, quae cogitare novit ad laudem, loqui sine vitio. haec in cursu
orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur
externum. nam sicut musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita
dispositis congruenter accentibus metrum novit decantare grammaticus.
4. Grammatica magistra
verborum, ornatrix humani generis, quae per exercitationem pulcherrimae
lectionis antiquorum nos cognoscitur iuvare consiliis. hac non utuntur barbari
reges: apud legales dominos manere cognoscitur singularis. arma enim et reliqua
gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae Romanorum dominis obsecundat.
hinc oratorum pugna civilis iuris classicum canit: hinc cunctos proceres
nobilissima disertitudo commendat et ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur
inde est.
5. Qua de re, patres
conscripti, hanc vobis curam, hanc auctoritatem propitia divinitate largimur,
ut successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator nec non
et iuris expositor commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua
imminutione percipiat et semel primi ordinis vestri ac reliqui senatus
amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque
de transferendis neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam
quaestionem, sed vobis ordinantibus atque custodientibus emolumentorum suorum
securitate potiatur, praefecto urbis nihilominus constituta servante.
6. Et ne aliquid pro
voluntate praebentium relinquatur incertum, mox ut sex menses exempti fuerint,
statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem, residua vero
anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur: ne cogantur de
alieno pendere fastidio, cui piaculum est vel horarum aliquo vacasse momento.
7. In tantum enim quae
sunt decreta volumus firmissime custodiri, ut si quis cuius interest
differendam putaverit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum
dispendia ipse patiatur, qui iusta commoda laudabiliter laborantibus plectenda
cupiditate subtraxit.
8. Nam si opes nostras
scaenicis pro populi oblectatione largimur et ea studiosissime consequuntur qui
adeo necessarii non habentur, quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt,
per quos et honesti mores proveniunt et palatio nostro facunda nutriuntur
ingenia!
9. Hoc autem
praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari,
ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus
adulescentium enixius noverint nos exigendos. cesset nunc illa satyricis
doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet
occupari. ecce iam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni
sollicitudini iugiter inhaerentes, toto vigore animi ad bonarum artium studia
transferantur.
|