1. Indiscreti hominum
mores confusique vagarentur, si aut culpa formidinem aut virtus praemia non
haberet. sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de
illo nefas est ambigi, qui meruit eligi iudicio principali. non enim quicquam
aut odio decernimus aut pellecti aliqua gratificatione laudamus. electio nostra
de meritis venit et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis
societate coniungitur. non vereamini absentes nec sitis de principis
ignoratione solliciti.
2. Latere potest
forsitan vulgare hominum genus: nesciri non potest proles senatus, quando bene
noti sunt, qui meritis asseruntur et abunde cognoscitur, quisquis fama teste
laudatur. quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus
inspexit et vidit meritum, quod non habebatur occultum. propositum siquidem
tuum celebrata dilatavit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non
aetate. neque enim fas erat, ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra
in eo corrigendum aliquid inveniret.
3. Semen generis morum
fructibus reddidisti. nil vobis aetas longa subduxit: antiquos in te Decios
Roma cognovit, Decios inquam, priscis saeculis honorata prosapies, libertatis
auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare praeconium: cui specialiter
adscriptum est quod immanissimum hostem status rei publicae periclitatus evasit
et in tanta virorum fortium multitudine solus inventus est, qui patriam plus
amasset. haec vos exempla submonendo semper accendunt, quia magnus verecundiae
stimulus est laus parentum, dum illis non patimur esse impares quos gaudemus
auctores.
4. Et ideo, quod deo
auspice dictum sit, per indictionem duodecimam sume insignia consulatus,
honorem quidem arduum, sed familiae vestrae domesticum. vos enim completis
paginam consularem: vos crebro nominat cursus annorum et dum copia plerumque
soleat habere fastidium, vestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum.
huic denique generi superna faverunt praestando desideriis patrum felicia
germina masculorum. hinc est quod in illo rerum capite collegam vix videtis
extraneum: hos habetis iudices quos parentes. o temporum singulare praeconium!
curia Romana completur paene vestra familia: ecce vere nunc unum dicendum est
corpus, quando constat vicini sibi generis societate permixtum.
5. Sed non remittas
animos confidentia tuorum nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de
illorum praedicatione gaudere. plus exigitur heres bonorum, quando sine
cessatione compellitur, qui maiorum virtutibus admonetur. adde laudes egregias:
senioribus tuis sequens aetas cum aliqua opinabili novitate succedat. nam si
gloriosum est posteris avitas extendere facultates, quanto praestantius est
hereditarias augere virtutes! mores tuos domestica conversatione laudavimus:
sed maius aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec
aetas tenera blandiatur nec metus quicquam vindicet nec magister assumat.
|