1. Quid, patres
conscripti, de vobis iudicemus, expendite, ut ad summarum culmina dignitatum
germinis vestri viros quos numquam vidimus eligamus, non fastidio neglegentiae,
sed honorabili praesumptione naturae. ad examen veniant quae putantur incerta:
num quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil reperitur ambiguum?
2. Omnes quidem
benignitas nostra complectitur, sed tales veritatis testimonio praedicamus.
praecedit quidem gratia, sed sequitur incorrupta sententia. nam sicut idem
curiae corpus est vobis, ita in unum laudabili proposito convenitis. vos ergo
dilexisse iudicium est, unde libertatis augmentum et nostri imperii crescit
ornatus. rerum causae semper in semine sunt: fructus editus prodit auctores et
quicquid a divinitate meremur, de felici prole colligitur.
3. Hinc est quod patricium
Venantium sub admiratione pensamus et fecunda prole gaudentem et tot
consularibus patrem. educavit enim liberos nulla discretione laudandos, pondere
moderationis aequales, ingenii vivacitate consimiles et morum societate vere
germanos, quorum infantia bonis artibus enutrita iuventutem quoque armis
exercuit, formans animum litteris, membra gymnasiis: tradens amicis exhibere
constantiam, dominis fidem: et quicquid in illo viro gratia divina concessit,
integra perfectione transmissum cernas in posteris. iactent se alii possessione
locupleti summumque bonum solas putent esse divitias. in hac autem domo non
tantum patrimoniis, sed et virtutibus aditur hereditas.
4. Hoc est profecto
quod vere divites facit, quando nullum melius potest esse compendium quam
laudibus successisse maiorum. probatum est etiam in eo bonis dispensatoribus
nil deesse. alieni continens, propria sub moderatione distribuens et inusitata
laude mirabilis, nulli gravis tot protulit consulares. recipiat haec audiens
fructum bonorum: agnoscat se praeconem habere quem dominum et inter tot lumina
procerum singulariter fuisse laudatum. nam si homines ornat semel accepisse
palmatam, quid ille censendus est, qui tot meretur in filiis consulatus?
5. Et ideo, patres
conscripti, alumnum vestrum Paulinum aurea dignitate vestimus, ut iuventus
eius, quae fulget meritis, trabea quoque resplendeat triumphali. hunc honorem
Deciorum familia non miratur, quia eorum plena sunt atria fascibus laureatis.
aliis rara dignitas ista contingit: in hoc decursu generis paene nascitur
consularis.
6. Favete ergo, patres
conscripti, nostris muneribus et vestro nihilominus candidato. nam licet
nuncupemini omnibus generaliter patres, huic etiam estis specialiter et
parentes. nomen vestrum a curae similitudine derivatum fidelissima rerum
appellatione confirmat, non translaticia usitatione vocabuli, sed honora sorte
nascendi. cedant vobis hanc felicitatem divina perpetuam, ut licet gratiam
praestetis exoticis, prole vestra vivacius gaudeatis.
|