1. Si te voluntas
nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem
repertum, sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo
est. sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoque iudicio glorieris,
inconveniens res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione
praedicare. tanti quippe principis non examinanda, sed veneranda est sententia,
quia non potest de factis eius ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi:
qui divinae supplicationi semper assiduus exegit meritis, ut illa faceret quae
superna gratia custodiret.
2. Nam quem ille virum
aut exercitibus praeficiens cum victoria non recepit aut iudicem cingens non
iustissimum comprobavit? cum futuris rebus eum crederes habere tractatum: nam
quod concepisset animus, reddebat semper effectus miroque sapientiae studio non
habebat dubium, quod veraciter praevidebat esse venturum.
3. Denique ex te
probare possumus eximium principis institutum. quem primaevum recipiens ad
quaestoris officium mox repperit conscientia praeditum et legum eruditione
maturum. fuisti nimirum summa temporum laus, ut illum sic ad omnia sollicitum
inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii
facundiae tuae viribus sustineres. te in dictationibus amoenum, te ad iustitiam
rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum.
4. Beneficia quippe
ipsius nulla abominabili taxatione vendebas, ut honor tibi ad opinionis
divitias proficeret, dum minime pretio subiaceret. hinc est quod videbaris
aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili
sequestratione divisus. interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter
onerabat tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in
beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione iudicium.
5. Quotiens ille te
grandaevis proceribus inputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos
tanta longaevitas aetatis instruxerat? erat plane quod in te praedicaret
eximium, animum ad promerenda beneficia patulum et contra vitia cupiditatis
obstructum, dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa et aperta
iustitia.
6. Veniamus ad
magisteriam dignitatem, quam non pecuniae largitate, sed morum nosceris
suffragio consecutus: quo loco positus semper quaestoribus affuisti. nam cum
opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur ingenio. exigebaris
a benigno principe quod se tibi noverat minime commisisse et quadam gratia
praeiudiciali vacuabat alios labore, ut te sententiae suae copiosa laude
compleret.
7. Non enim proprios
fines sub te ulla dignitas custodivit, quando conscientiae tuae constat
creditum, quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. nescivit
quisquam de te summurmurare contraria, cum tamen de principali gratia
sustineres invidiam. derogare cupientes vicit integritas actionis: adversi tui
coacti saepe locuti sunt quod animus non habebat. nam quaelibet malitia
formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis veretur
exponi.
8. Egisti rerum domino
iudicem familiarem et internum procerem. nam cum esset publica cura vacuatus,
sententias prudentium a tuis fabulis exigebat, ut factis propriis se aequaret
antiquis. stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus
inquirebat, ut rerum naturis diligentius perscrutatis quidam purpuratus videretur
esse philosophus. longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia
nostra convertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab herede inperii
tibi sentias iuste persolvi.
9. Quapropter iuvante
deo, quo auctore omnia prosperantur, ab indictione duodecima in praefecturae
praetorianae te suggestu atque insignibus collocamus, ut probatum iudicem sine
metu provinciae suscipiant, quas hactenus inproborum cognovimus actione
fatigatas. sed quamvis habeas paternam praefecturam Italico orbe praedicatam,
aliorum tibi tamen exempla non ponimus: utere moribus tuis et omnium vota
complesti.
10. Percurre iuvante deo
gloriae campum, quem semper a te novimus expetitum. nam si te continentem, ut
credimus, et dignitas ista probaverit, hoc est saeculi ambitiosa superasse.
solitus es quidem iusta non vendere: sed nunc oportet inpensius laesis per
iniuriam subvenire. invigilet incorruptibilis sensus adversus male consuetas
manus: excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per iudicem
provenire sincerum. diutius quidem differendo pro te cunctorum vota lassavimus,
ut et benivolentiam in te probaremus generalitatis et cunctis desiderabilior
advenires. habet hoc enim humana condicio, ut celerius adepta fastidio sint,
dum omne pretiosum vilescit oblatum et contra dulcius accipitur, quod sub
aliqua dilatione praestatur.
11. Sed non sumus
tantummodo de tuorum temporum laude contenti: perquire omnia ad titulos
praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum visa est fraudare
cupiditas. non liceat quemquam gloriari furtis aut praeiudiciis suis. lumen te
inmisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere nec
fidem aliqua oblatione lentare.
12. Constitue et huic
regulam dignitati, qui ante actis fascibus mirabilis continentiae exempla
praebuisti. nam licet paene omnes honores summos aequaliter egeris, habes tamen
proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. hic enim decorum
est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cuius etiam et nimietas
placet. omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius
invenitur.
|