1. Adeo vobis,
clementissime principum, distulimus hactenus indicare filii nostri gloriosae
recordationis occasum, ne amantis laederemus animum per tristia nuntiorum: sed
nunc iuvante deo, qui consuevit casus asperos in prospera commutare, illa magis
elegimus in vestram deferre notitiam, de quibus nobiscum possitis participata
exultatione gaudere: iuvat enim divina munera diligentibus confiteri.
2. Perduximus ad
sceptra virum fraterna nobis proximitate coniunctum, qui regiam dignitatem
communi nobiscum consilii robore sustineret, ut et ille avorum suorum purpureo
decore fulgeret et animos nostros solacium prudentis erigeret. iungite nunc
vota felicia, ut, sicut nos in imperio pietatis vestrae omnia fieri prospera
desideranter expetimus, ita nobis favere vestram benivolentiam comprobemus.
peracto itaque nuntio, quod vobis pro ingenita clementia credimus esse votivum,
addimus etiam gratissimae legationis officium, ut pacem, quam mente semper
geritis et iam mihi specialiter retinetis esse collatam, adiectione quoque
meorum proteletis. nam licet concordia principum semper deceat, vestra tamen
absolute me nobilitat, quando ille redditur amplius excelsus, qui vestrae
gloriae fuerit unanimitate coniunctus.
3. Sed quoniam
epistularum brevitate universa sufficienter nequeunt expediri, salutantes
reverentia competenti quaedam legatis nostris verbo vobis insinuanda
commisimus, quae consuetudine vestrae serenitatis libenter accipite, ut ab
omnibus evidenter possit agnosci quod iuste nobis probamus de vestra
mansuetudine polliceri. convenit enim de vobis indubitanter praesumi, quando et
nos pro desiderio vestro in his quos commendastis talia facimus, qualia vos
sperasse cognovimus.
|