1. Novis regibus mos
est per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut adquirant affectum
principis externi de ipsa communione regnandi. quod facienti mihi, piissime
imperator, multo melius divina tribuerunt, quando vestram gratiam securus
expeto, quam praecellentissimam domnam sororem meam vobiscum, pepigisse
cognosco.
2. Ab eius enim iudicio
me nullatenus deviare certissimum est, quae tanta sapientiae luce resplendet,
ut et propria regna mirabili dispositione componat et promissam cunctis gratiam
robusta firmitate custodiat. ideo enim me curarum suarum fecit esse socium,
quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse
pacificos, prudentiae suae more diiudicans, ut talium amicitias eligeret, qui
in toto orbe simile nil haberent.
3. Neque enim nova est
ista dilectio: nam si decessorum vestrorum facta recolatis, agnoscitis quandam
esse consuetudinis legem cum illo imperio amicitiam Hamalos semper habuisse.
quae tantum certior quantum vetustior, quia facile mutari non potest quod per
longa saecula custoditur. suscipite itaque affectiosis mentibus et nostra
primordia et domnae sororis nostrae, cui singulariter studetis, favete iudicio.
nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis.
4. Sed quoniam nos
amplius loqui desideria novitatis exposcunt et litterarius sermo narrare plura
non patitur, ideo tantis meritis, sicut dignum est, salutationis honore
completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestrae delegavimus
intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui vestrae mansuetudini committere
sua vota deliberat.
|