1. Post flebilem filii
nostri divae recordationis occasum vicit animum piae matris generalitatis
affectio, ut non maeroris sui causas, sed vestra potius augmenta cogitaret.
quaesivimus regales curas quo solacio fulciremus. sed auctor ille castitatis et
misericordiae singularis, qui nobis primaevum subtracturus erat filium, maturi
fratris reservavit affectum.
2. Elegimus deo auspice
consortem regni nostri felicissimum Theodahadum, ut quae hactenus rei publicae
molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium iunctis
consiliis exequamur, quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse
videamur. Astra ipsa caeli mutuo reguntur auxilio et vicario labore participata
mundum suis luminibus amministrant. ipsi quoque homini duplices manus, socias
aures, oculos geminos divina tribuerunt, ut robustius perageretur officium quod
duorum fuerat societate complendum.
3. Exultate, patres
conscripti, et factum nostrum supernis commendate virtutibus. nihil
reprehensibile desideravimus agere, quae cum alterius consilio cuncta delegimus
ordinare. communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse iuste
creditur, qui potestatis suae habere participem comprobatur. reseravimus itaque
deo iuvante palatia viro nostri generis claritate conspicuo, qui Hamalorum
stirpe progenitus regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in adversis,
moderatus in prosperis et, quod difficillimum potestatis genus est, olim rector
sui.
4. Accessit his bonis
desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit
ornatam. ibi prudens invenit, unde sapientior fiat: ibi bellator reperit, unde
animi virtute roboretur: inde princeps accipit, quemadmodum populos sub
aequalitate componat: nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum
non augeat gloriosa notitia.
5. Accipite, quid maius
generalitatis vota meruerunt. princeps vester etiam ecclesiasticis est litteris
eruditus: a quibus semper quicquid est pro homine, commonemur: iudicare recte,
bonum sapere, divina venerari, futura cogitare iudicia. necesse est enim, ut
sequatur iustitiae vestigium, qui de sua sententia causam se credit esse
dicturum. viderim quae lectio acuat ingenium: divina semper efficere nititur
pium.
6. Veniamus ad illam
privatae vitae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis
abundantiam, conviviis copiam, ut considerato eius antiquo studio nihil novi
habere videatur in regno. in hospitalitate promptus, in miseratione piissimus:
sic cum multa expenderet, census eius caelesti remuneratione crescebat. talem
universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse, qui rationabiliter
disponens propria non appetat aliena: tollitur enim necessitas principibus
excedendi, quotiens assueverint propria moderari.
7. Laudata est nimirum
sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum
putatur. gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota
persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate
bona faciat et propria suae pietatis ostendat. hunc enim et maiorum suorum
commonet virtus et avunculus efficaciter excitat Theodericus.
|