1.
Divina vobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus,
dominam rerum toto orbe gloriosam consortem me regni sui larga pietate fecisse,
ut nec illi deesset fidele solacium et nobis avitum congrue praestaretur
imperium. suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse: reserentur
nunc sine metu vota cunctorum: ut unde periculum pertuli, inde me universitas
cognoscat ornari. praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non
poteratis assumere. quantum vobis debeam, hinc datur intellegi, ut illud mihi festinaretis
divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere.
2.
Hoc nobis est potius novum quam vobis incognitum. magna ergo gratia completum
debet accipi, quod velociter quam oportebat videbatur aperiri. sed si quid de
vobis meremur, cum tamen plurimum apud vos valere nostram gratiam confidamus,
domnae et sororis nostrae gloriosas laudes iugiter personate: quae magnitudinem
imperii sui nostra voluit participatione roborari, ut tamquam in duobus
luminibus unus esset aspectus et concordem sensum nemo crederet segregatum.
3.
Sic sunt enim, simul quos et gratia iungit et parentela conciliat. arduum sibi
hoc forsitan aestiment impares mores. difficile est illos aliter vivere, qui
sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire. consilium quippe
imitari detrectat inprovidus: sapientiam vero ille quaerit in altero, penes
quem est scientiae magnitudo.
4.
Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia maiestate divina tribuerunt,
illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina
magnae disceptationis elegit: cuius prius ideo iustitiam pertuli, ut prius ad
eius provectionis gratiam pervenirem. causas enim, ut scitis, iure communi nos
fecit dicere cum privatis. o animi nobilitas singularis! en aequitas mirabilis,
quam mundus loquatur. non dubitavit parentem prius iuri publico subdere, quem
paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre. exploravit conscientiam, cui
erat regni traditura censuram, ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum
et me probatum perducere dignaretur ad regnum.
5.
Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus, ut quae cum
parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? in ipsa est
enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. quicquid
fulgemus, ab eius claritate suscipimus, quando non solum parentibus laudem
contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit. quis possit sufficienter
edicere, quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? discerent profecto
nova philosophi, si viderent et minora libris suis faterentur condita quam huic
cognoscerent attributa.
6.
In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima. haec est
regalis procul dubio virtus celerius necessaria sentire et tardius in verba
prorumpere. nescit enim paenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradit examini.
hinc est quod eius doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate
diffunditur, cuius ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur
esse terrenum. in libris regum regina austri venisse legitur ad discendam
sapientiam Salomonis: hic principes audiant quod sub ammiratione cognoscant.
paucis verbis sensus clauditur infinitus et summa facilitate componitur, quod
ab aliis nec sub longa deliberatione formatur.
7.
Beata res publica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. minus fuit, ut
generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei
subderetur et reverentia principalis: hoc enim obsequio dignissime dominamur.
nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis virtutibus obsecundo. sub tali
siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate
incognitum, fiet nobis eius instructione certissimum.
8.
Ad bonum publicum veritatem non pudet confiteri. agnoscite, principes viri,
sapientissimae esse dominae, quod in nobis potuerit plus placere. illam enim
aut interrogando melius sentimus aut eius imitatione proficimus. vivite nunc
felices, vivite deo auxiliante concordes et aemulamini gratiam, quam regiam
cognoscitis tenere concordiam.
|