1.
Potestatis nostrae censuram rerum volumus esse modestiam, ut, quantum divina
beneficia percepimus, tantum aequabilia plus amemus. privata siquidem studia a
nostro animo probantur exclusa, quia generalis dominus custos factus sum deo
auxiliante cunctorum. et ideo praesenti iussione praecipimus, ut quicumque ad
domum nostram noscitur pertinere et curae tuae probatur esse commissus, nullis
praesumptionibus insolescat, quia solus dicendus est ille meus, qui legibus
potuerit esse tranquillus. augete famam nostram per patientiam vestram.
2.
Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia iura descendite: fora
vos tueantur, non iniqua praesumptio. a domesticis inchoare volumus
disciplinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi
licentiam non praebere. mutavimus cum dignitate propositum et si ante iusta
districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus, quia domum exceptam non
habet princeps, sed quicquid divino auxilio regimus, nostrum proprie
confitemur.
3.
Estote ergo circa eos, qui iuri nostro ante fuere subiecti, omnino solliciti:
nullum contra legem aliquid permittatis excedere. laus ad me vestra potius
perveniat quam aliqua querella procedat, quia bona conscientia tunc vere
imperat, cum generaliter praestare festinat.
|