1. Necessarium probatur
esse rei publicae personas dignitatibus aptas eligere, ut cui iustitia
committitur, malis moribus non gravetur. alioquin inefficax est ab homine
exigere quod agnoscitur non habere: contra confidenter quaeritur, quod inesse
sentitur.
2. Et ideo primum nobis
placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere. ornamentum
enim bonorum omnium est sincera benignitas, quae non est sola, quia de
virtutibus cognoscitur esse generata. ordinem serva nostri iudicii, ut, sicut
haec prima quaesivimus, ita te custodire iustitiam prae omnibus sentiamus.
3. Secunda nobis cura
fuit eloquentiae tuae fluenta perquirere, quam licet singulariter diligamus,
moribus tamen iuste postponimus. in illis enim vita cognoscitur, hic tantum
lingua laudatur. sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere
sociatum. aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut
iuste possit intellegi per te voluntas principis expediri. nam inter ceteras
artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum litterarum omnium esse
fateamur.
4. Quicquid enim in
qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. reperiat quamvis
magna philosophus: quid proderit sentire, si laudabiliter non possit excolere?
naturale est invenire, sed facundi decenter adserere. quale est enim cunctis
desiderantibus loqui et res communes ita diserte dicere, quas etiam prudentes
se mirentur audisse? in hac te cognovimus arte praevalidum, ut et suadere
possis suaviter et suggestionibus tuis nescias maligna miscere.
5. Atque ideo
quaesturae tibi fasces per tertiam decimam indictionem propitia divinitate
concedimus, ut saties generalitatis votum iuridicorum sequendo iudicium. totum
te legibus, totum responsis trade prudentium. sic nobis optime famularis, si
priscorum servias constitutis. considera in verbis tuis laudem positam
principalem: fama nostra est quod loqueris, conscientia sine dubitatione quod
sentis.
6. Intellege quantum
sit, quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. haec subiectos nostros
amplectitur: haec per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur,
agnoscimur. decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones: iudicare
de nobis possunt etiam qui nostris iussionibus obsequuntur. summo ergo studio
constat esse servandum, quod de nobis potest ferre iudicium.
|