1.
Post primordia nostri imperii vobis feliciter nuntiata congrua nobis contigit,
patres conscripti, causa sermonis ut iudicem nos cognoscatis elegisse, cuius
nos lingua possit ornare. quaestor enim eloquens rei publicae decus est, qui et
vota nostra optime videatur edicere et antiquorum iura firmo consilio
custodire.
2.
Hic est enim Patricius suis iam vocabulis honoratus: nam perpetua fruitur
laude, cui est honor in nomine: cuius affluentem facundiam studia Romana
genuerunt: ostentans merito de loci dignitate peritiam. nam qui illic potuit
imbui, meruit ubique laudari: ibi defaecatus sermo Latinus est: ibi discuntur
verba toto nitore lucentia. aliae regiones viva balsama et olentia tura
transmittant: Roma tradit eloquium, quo suavius nil sit auditum. sic bonis
artibus eruditus mox est forensibus aptatus excubiis, ut oratores, quos longa
meditatione perceperat, consimili declamatione monstraret.
3.
Notum est etiam quanta cum collegis suis moderatione contendit. certaminibus
eius modestia semper affuit: dicendi calore raptatus studuit laudabilibus
inventis, non, quod plerique faciunt, vacavit iniuriis: qui sic peroravit
causas sub tranquillitate, ut mores proprios semper assereret. contendisse
siquidem, non litigasse repertus est. alienam enim causam faciebat suam
gloriam. nam sic cognitus est vincere, ut probaretur contrarii animum non
laesisse.
4.
Talem itaque virum non decuit diutius iustitiam petere, sed docere: quia
iudiciaria virtus est linguae bonis abundare et mentis temperantiam custodire.
cognoscite, patres conscripti, quid fieri velimus, quando in iudicibus primum
mores elegimus, in ea praesertim dignitate quae iura consuevit edicere. non
enim temporibus nostris potestate regia est armata quaestura, sed legibus
probatur esse composita.
5.
Velle nostrum antiquorum principum est voluntas, quos in tantum desideramus
imitari, quantum illi iustitiam sunt secuti. illa est enim reverenda priorum
auctoritas, quae a recto tramite non declinat. sequendi enim necessitatem
relinquit posteris, qui iustitiam suis miscuerit constitutis. et ideo, patres
conscripti, per tertiam decimam indictionem illustri Patricio quaesturae
contulimus dignitatem, ut qui est clarus nomine, magnificus etiam sit honore.
fovete in eum nostra iudicia: ut quod nos praestitimus, vobis placitum
nihilominus sentiatur.
|