Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA.

1. Cum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est vos sermone venerari, quos bonis omnibus constat semper augeri. concordia non est sola praesentium: quin immo illi se melius respiciunt, qui animi caritate se coniungunt. atque ideo reddens Augustae reverentiae salutationis affectum spero, ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum principem destinavimus, de vestra nos faciatis sospitate gaudere, quia prospera vestra ita nobis grata videntur ut propria et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos iugiter constat optare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License