1.
Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas, dum
quicquid a subiectis proficitur regnantum laudibus applicatur, quanto nobis
praestantius est nobilissimae familiae reddere, quod eam cognoscimus etiam nascendi
sorte meruisse! sic enim iustitiam sequimur, si bonis heredibus parentum
praemia non negemus. decet enim etiam priores suos vincere, qui ad nostra
meruerunt tempora pervenire.
2.
Anicios quidem paene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis
dignitas ad te sanguinis fonte perducta collectis viribus hilarior instaurata
rutilavit. quis ergo relinqueret in posteris minus honoros, quos tamdiu constat
fuisse praecipuos? accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia.
atque utinam nobis Marios vel Corvinos annosior vita servasset! vix satiaretur
principis votum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum.
quemadmodum nunc profecto neglegamus inventa, qui desideramus habere praeterita?
3.
Atque ideo, quod feliciter dictum sit, primiceriatus, qui et domesticatus
nominatur, ab indictione quarta decima tibi conferimus dignitatem. usurus es
omnibus titulis qui ad eius pertinent actionem. hic honor quamvis tantis
natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior:
cuius tempore meruisti coniugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus
nec praesumpsisses optare.
4.
Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus. considera
quid merueris et dignum te nostra affinitate tractabis. nam qui familiae
regnantis adiungitur, in laudum gremio collocatur. nunc maior opera
mansuetudini detur: nunc omnibus communio benigna praebeatur, ut talem probemur
elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. humilis age rem gloriae, quia
de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur. provectibus quidem
proxima est indubitanter invidia, sed tolerantia melius vincitur, quae
contentione semper augetur.
5.
Supra ceteras virtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis
sustinendo potius quam vindicando laudaberis. iram vince: benigna dilige: cave,
ne maior videatur esse felicitas moribus tuis, sed qui nostro iungeris generi,
proximus gloriosis actionibus comproberis. laudati sunt quidem hactenus
parentes tui, sed tanta non sunt coniunctione decorati. nobilitas tua non est
ultra quo crescat. quicquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio
dignissimus aestimaris.
|