1.
Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse
rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. quin
immo suaserunt nobis merita candidati, ne iam maturus nulla videretur sumere,
qui primaevus emerita cognoscitur accepisse. avari quippe principis erat in uno
honore spatia vitae tam magna concludere et ideo magis nihil praestare, quia
prius cognoscitur summa meruisse. quin potius omnia miscue concedamus: nulla
dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio
videtur accipere de claritate personae. haec autem tunc sunt gradibus distincta,
cum diversis fuerint attributa. nam honorem suum semper aequaliter retinet
quicquid probe gesserit consularis. sic minorum fluminum vocabula maior amnis
absorbet et quamvis plurima fluenta Tiberis vester excipiat, tamen a proprio
nomine non declinat.
2.
Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio
Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima indictione
gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret
praesidentis. neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto
orbe praedicata, quae vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non
recedit.
3.
Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae
clara familiae vestrae gratia misceatur. verum hanc gloriam non sibi tantum
potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. reddite affectui
meo plenissimam caritatem. plus est amandus a domino, qui parentis nomen
dignatus est praestare subiecto.
4.
Sed aequum est, patres conscripti, ut carus existat, per quem vobis tam felicia
contigerunt. exultate generaliter et has nuptias laetitia profusa celebrate.
unde profecit nomen omnium, vota debent esse cunctorum. quae preces a me
exigere potuerunt, quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut
vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis affinitatis
claritate iungendi sunt?
|