1. Licet vobis sit
insitum dominos vestros pura mente diligere et obsequiis id agere, ut regnantis
animum possitis habere placabilem, hoc tamen maiorum vestrorum semper proprium
fuit, ut tamquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adiungi. quam
enim vicissitudinem reddat qui maximo labore defenditur, cuius per dies
singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos
habere probatur universa?
2. Absit enim a
temporibus nostris, ut in vobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus
esse possit idoneum. fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius
evidenter ostendat. non varium, non dolosum, nec seditionibus plenum populum
decet esse Romanum. mali mores vestro nomini probantur adversi. sed hoc quoque
mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur ammonere, quam constat semper
sponte sapuisse. nullae vos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat.
habetis principem, qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat.
hostibus vestris, non defensoribus obvietis. invitare, non excludere debuistis
auxilium.
3. Sed sensus iste
fortassis eorum est, qui minus probantur intellegere quae generaliter poterant
expedire: ad vestrum potius redite consilium. numquid vos nova gentis facies
ulla deterruit? cur expavistis, quos parentes hactenus nominastis? qui relictis
familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate
solliciti. quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis
praemia debebantur?
4. Illud enim, quod ad
nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optemus, ut quod
parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis
auxiliis augeatur. ubi enim fama regnantis erit, si vos, quod absit, patiamur
imminui? nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere. immo magis,
si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat,
quando sublevare cupimus quos studere probis moribus invenimus.
5. Aliqua etiam vobis
per illum verbo dicenda commisimus, ut nostrum circa vos in omni parte animum
propitium sentientes, iugibus, sicut oportet, obsequiis et oratione sincera
devoti esse debeatis.
|