Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

1. Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis condicionibus non tenemur. nam cum deo praestante possimus omnia, sola nobis credimus licere laudanda. cognoscitis, prudentes viri, verba quae loquimur: vel nunc clementiam, quam nobis ante promittere debuistis, agnoscite. ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. sic est a principe gravis vincenda suspicio: sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas, quod bene imperaturo non est difficile persuasum, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur.

2. Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia deo debemus ista, non homini. nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod divinitati in aliis placuisse sentimus? ipse enim remunerator est bonorum omnium deus: nam quicquid in subiectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio iudicamus. quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate, quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License