Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX.

1. Cognoscite, Quirites, quali vos princeps vester firmitate dilexerit, ut temptatus asperis rebus non vos pateretur esse sollicitos, nec voluimus amplius vota vestra differri, quos semper optamus in summa rei publicae celebritate laetari. vestra enim securitas noster ornatus est et hoc vere gratanter accipimus, cum gaudia vos habere sentimus. quapropter, flexi petitionibus vestris, per illum atque illum praestari vobis sacramenta censuimus, ut regis vestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare, dum manifeste teneatur quod credatis in principe.

2. Aestimate quid vobis benignitatis videatur impendi, quando ille iurat, qui non potest cogi. scimus enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subiectos: et ideo, licet culmini nostro videretur incongruum, libenter adquievimus facere, quod generalitatem probamus optasse. intellegite, quantum nobis imponere vester videatur affectus: fide vobis constringimur, qui vel solo verbo promissa servare sacris lectionibus ammonemur. ostendite nunc devotionem vestram: supernae maiestati iugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae vos habere cupimus, caelesti munere concedantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License