1.
Remedium, quod pro vobis, patres conscripti, pia mente tractavimus, non sinimus
vobis fieri acerba suspicione contrarium, quia laesionis instar est occulte
consulere et aliud velle monstrare. cognoscite itaque arma nostra pro salute
vestra potius destinata, ut qui vos temptaverit appetere, divino auxilio
Gothorum manus ei debeat obviare. nam si insidias gregis strenuus pastor
excludit, si pater familias diligens decipientibus locum subreptionis
intercipit, qua nos convenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo
simile nihil habere? summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere,
qui neglegit adversa tractare.
2.
Sed ne in aliquo vobis gravis existeret vel ipsa defensio, exercitui destinato
ordinante illo annonas fecimus secundum forum rerum venalium comparari, ut et
illis tolleretur necessitas excedendi et vobis auferretur causa dispendii. his
etiam praefecimus maiorem domus nostrae Vuaccenem, qui pro suarum qualitate
virtutum bellatoribus esset iure reverendus, cuius exemplo et excessus vitarent
et fortitudinis instrumenta perquirerent.
3.
Quos tamen locis aptis praecepimus immorari, ut foris sit armata defensio,
intus vobis tranquilla civilitas. intellegite quid excogitaverit consolatorium
principis pro vobis ingenium: defensio vos obsidet, ne manus inimica circumdet
et a periculis excipimus quos nostrorum sanguine vindicamus. absit enim ut
nostris temporibus urbs illa muris videatur protegi, quam constat gentibus vel
sola opinione fuisse terrori. ita enim de divino speramus auxilio, ut quae semper
fuit libera, nullius inclusionis decoloretur iniuria.
|