1. Gratias divinitati
referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod provectum nostrum
clementiae vestrae gratissimum esse declarastis. constat enim amare vos posse,
quem gaudetis ad regni culmina pervenisse. sic decuit suscipi qui se per vos
praesumpsit augeri. praestate igitur mundo vestrae benignitatis exemplum, ut
detur intellegi quantum promoveat, qui se pura vobis affectione commendat.
2. Non enim rixas viles
per regna requiritis: non vos iniusta certamina, quae sunt bonis moribus
inimica, delectant, quia nihil aliud vos constat appetere, nisi quod opinionem
vestram possit ornare. quemadmodum enim pacem exorati poteritis abicere, quam
pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuestis inponere? bona quidem
vestrae concordiae non tacemus. totum creditur eximium, quicquid vobis fuerit
praedicabili caritate sociatum.
3. Sed et vobis,
gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen additur, cum
vos omnia regna venerantur. nam commune est cunctis in suis imperiis praedicari,
sed illud est omnimodis singulare in extranea gente laudes proprias invenire,
quia ibi sunt vera iudicia, ubi neminem comprimit ulla timiditas. diligeris
quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto praestantius est, ut
in Italiae partibus plus ameris, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat
esse diffusum! oportet ergo vestram pacem servari, quae vobis contulit exordia
gloriosa vocabuli.
4. Sed ut sacris
affatibus ordine respondere videamur, reverentissima salutatione decursa piis
sensibus indicamus beatissimum papam urbis Romae vel amplissimum senatum nostra
praeceptione commonitos, ut vir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis
vestrae et doctrina summus et conscientiae claritate praecipuus sine aliqua
dilatione competentia responsa reciperet nec contra vestram voluntatem moras
incongruas sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod vestro
nequeat iudicio displicere: quando et pietatem vestram hoc studere cognoscimus,
quod nobis per omnia prodesse sentimus.
5. Cui virum
venerabilem illum legatum nostrum adiungendum esse credidimus, ut non per
occasionem legationis vestrae, sed propria potius destinatione nostra possitis
vota cognoscere.
|