1.
Litteras pietatis vestrae gratia, qua desiderata semper sumuntur, accepi et
colloquia oris vestri muneribus omnibus celsiora reverentissima gratulatione
promerui, cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quicquid optare
potui, in tam benigna collocutione suscepi.
2.
Hortamini enim ut quicquid expetendum a triumphali principe domno iugali vestro
credimus, vestris ante sensibus ingeramus. quis iam dubitet ad effectum
pervenire, quod talis potestas dignabitur allegare? ante quidem de causarum
nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de vestra promissione
laetamur. non enim poterunt vota nostra differri, quando interest, quae meretur
audiri. nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam
contulistis.
3.
Additum est etiam gaudio meo, quod talem virum vestra serenitas destinavit,
qualem et tanta gloria debuit mittere et vestra decet obsequia retinere. dubium
enim non est illam mores deligere, cui observatur assidue, dum constat
defaecari animum bonis praeceptionibus institutum. hinc est quod vestra
reverentia commoniti duximus ordinandum, ut sive beatissimus papa sive senatus
amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse
iudicastis, ne gloria vestra minus reverenda putetur, cui studium dilationis
opponitur, sed potius de celeritate facti votiva gratia possit augeri.
4.
Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid verbo titillante pervenit, hoc
ordinatum esse cognoscite, quod vestris credidimus animis convenire. desiderium
enim nostrum tale est, ut interveniente gratia non minus in regno nostro quam
in vestro iubeatis imperio. significamus itaque supra dictum ante nos a
venerabili viro papa egredi fecisse, quam vester legatus harum portitor de urbe
Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod vestris animis obviaret.
5.
Quapropter salutans veneratione, quae tantis debet meritis exhiberi, virum
venerabilem illum et moribus et doctrina pollentem sanctitatis etiam honore
reverendum ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus
destinandum, quia gratas vobis illas credimus esse personas, quas divinis
mysteriis iudicamus acceptas.
|