1. Aestimare te
convenit, Augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam vestram
quaerere, quam etiam domnus iugalis meus magno studio desiderat optinere. nam
licet hoc illi sit omnimodis carum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum,
quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar
maius aliquod invenire. quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar
caritatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter
de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini alteri de sua claritate
largiri? fovete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua.
gratia vestra per omnia nos regna commendet. debetis enim nos claros reddere,
qui de vestra volumus luce fulgere.
2. Quapropter serenitati
vestrae reverentiam salutationis inpertiens affectuosa me animis vestris
praesumptione commendo, sperans, ut sic omnia mirabilis prudentia vestra
componat, quatenus fiducia, quae nobis de animo vestro data est, uberius
augeatur. nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit
tamen et qualitas rei, quae nos efficere cariores vestrae debeat aequitati.
|