1. Retinetis,
sapientissimi principum, et per legatos nostros et per virum disertissimum
Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam
Augustae serenitatis optemus. et nunc iterum per illum virum sanctissimum eadem
credidimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa iudicetis quae frequenter
expetita cognoscitis. pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas
certaminis non habemus. talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut
eam tantis votis merito quaesisse videamur. absit autem ut quod nobis
committitur debeat ingravare.
2. Pro nobis potius
tractate quod convenit. trahitur enim ad benivola, cui causa creditur
rationabiliter ordinanda, nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis
decorum est credenti profutura praestare. considerate etiam, principes docti,
et Ablabi vestri historica monimenta recolite, quantum decessores vestri
studuerint de suo iure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera
provenirent. aestimate, qua gratia debent oblata suscipi, quae consuerant
postulari. non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. gloriae vestrae
potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam
ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. associentur
amicitia gratuita vestris animis quos prius vobis largitatis studio iungebatis,
ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa
benignitate vincitis et affluenti munere superatis.
3. Atque ideo
salutationis honorificentiam praelocuti illum virum venerabilem sacerdotio
clarum, doctrinae laude conspicuum legationis nostrae ad pietatem vestram
fecimus vota deferre. confidimus enim in virtute divina, quod et suis meritis
vobis abunde placeat et desideria probae petitionis optineat, sperantes ut eum
cum effectu rerum celerius recipere debeamus. sed quia epistularis series
continere non poterat universa, aliqua sacris sensibus verbo insinuanda
commisimus, ne fastidium vobis faceret lectio prolixa chartarum.
|