1.
Suscipientes legatum vestrum virum eloquentissimum Petrum et, quod est ipsis
dignitatibus honorabilius, vestris obsequiis inhaerentem, optata nobis Augustae
gratiae monimenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum vobis esse, quod in
hac re publica constat evenisse. ostendistis vos diligere quicquid ad iustitiam
cognoscitur pertinere, quando per divinam providentiam omni suspicione detersa
desiderabilis potest unanimitas permanere. nunc est potius quod regna coniungat
promissio fixa et votiva concordia.
2.
Et ideo illum virum venerabilem vestris conspectibus vere dignissimum legatum
nostrum ad vos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, vobis annitentibus,
serenissimi iugalis vestri pacis gratia solidetur, quatenus generalitas
evidenter agnoscat merito venisse nos ad suavitatem foederis per tale vinculum
caritatis.
3.
Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est
quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae vestrae moderatione
mitigetur, ut affectum, quem circa regnum vestrum habere coepimus, iugibus
studiis augeamus.
4.
Quapropter erigite vestrae sapientiae firmitatem et hanc vobis palmam
concordiae specialiter vindicate, ut, sicut clementissimi imperatoris fama in
proeliis inclita dicitur, ita in pacis studio opinio vestra cunctorum
ammiratione laudetur. familiariter vos et frequenter videat harum portitor quem
direxi, quatinus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam
visus est destinari. speramus enim iusta non gravia, cum tamen nihil videatur
inpossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare.
|