1. Intellegimus
serenitatis vestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos
hortamini facere, quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere. tale
siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiae velitis agere,
quae nos divinae possint commendare potentiae.
2. Et ideo significamus
gloriae vestrae monasterium famularum dei, quod vobis insinuatum est tributorum
gravi sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis
vitia de inimica humectatione contraxerit: ad virum eminentissimum Senatorem
praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione
provida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus
moderata inquisitione trutinatis, quicquid gravaminis potest habere possessio,
rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere
possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro
mansuetudinis vestrae voluntate concedimus.
3. De Ranildae quoque
causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum
tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit
negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non paeniteret
mutata religio.
4. Earum siquidem rerum
iudicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus. nam cum
divinitas patiatur diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere.
retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse domino, non cuiusquam
cogentis imperio: quod qui aliter facere temptaverit, evidenter caelestibus
iussionibus obviavit. merito ergo pietas vestra invitat nos ad talia quae nobis
praecipiunt divina mandata.
|