1. Non dare, sed
reddere videtur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subvenire festinat.
quid enim iustius est quam petenti conferre quod intellegitur ipse laborasse?
ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor agri ad futuram famem
deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur.
2. Quapropter
industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de
campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis
vacuos esurire cultores. atque ideo illustris magnitudo vestra, quorum dignitas
ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis,
Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis
Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti quinque modios distrahi
censitote.
3. Venetis autem ex
Tarvisiano atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem idem dari
facite tertiam portionem, ut miserata divinitas copiam largiri possit, quam
homines in se exercuisse cognoscit. et ideo tales viros his distributionibus
adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus
pasci minime potuerunt.
|