1. Decet regiam
iustitiam custodire quod a iudicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime
quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis studio
fecisse videantur. et ideo arcarios prorogatores tritici, vini et casei,
macellarios, vinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios
et cellaritas, qui ad urbem Romam vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et
eos, qui ripam Ticinensem et Placentinam sive per alia loca quicumque publicos
titulos administrare noscuntur, quos a vobis conperimus ordinatos, cuius
iudicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tamquam a nobis
facta esse credantur, nec sinimus contra illos cuiusquam praevalere malitiam,
qui vestro iudicio amministrationes publicas susceperunt.
2. Quapropter in
designatis titulis ambitio, inimica semper iustitiae, conquiescat:
consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiae: non liceat
cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra
inquisitione eos nulla culpa respuerit. sint ergo intrepidi, qui vestra
voluntate vel sunt vel fuerint ordinati: procurent sibi necessaria securi: non
timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendaverit probitas actionis.
3. Propter sterilitatem
quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae vestrae
rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi, quibus commissum
est exercere singulos apparatus, de iniusto gravamine non querantur. sed
quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, si qui a vobis
titulis ordinatis, sive suffragiis sive patronorum precibus nisus, visus fuerit
cuique succedere, statim triginta librarum auri multa feriatur, a vobis
nihilominus exigenda.
4. Quod si ad hoc
damnum idoneus non potuerit inveniri, corporali supplicio poenam luat qui non
potuerit in supra dicta perculsione sufficere et frustretur ausibus suis, poena
etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiversatione
venire temptaverit. nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si
semper invidentium vota ad illicitas accedere permittantur insidias. quod
magnitudo vestra in omnium faciat pervenire notitiam, ne quis per ignorantiam
se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.
|