1. Cum generis tui
honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent, ut tibi urbem Ticinum,
quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus, limosae podagrae subita
inundatione completus, aquas Bormias potius siccativas, salutares huic
specialiter passioni, velle te expetere postulasti. desiderium tuum remediali
iussione sanamus, ut sospitatem, quam merito in te quaerimus, iussionis
beneficio compleamus.
2. Absit enim, ut
bellicosissimum virum tyrannis gravissimae calamitatis exarmet, quae miro modo
membra virentia infusione poenalis umoris cogit arescere nodosque mobiles
replet marmoreo tumore crescentes. cum norit alia cuncta vacuare, iuncturae
petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens saxa perficit de
liquore et quae ad decorem inflexionis natura laxaverat, in turpissimum rigorem
peregrina soliditate constringit.
3. Haec passio
insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos, contrahit vivos et decrescere
facit corpora, quae nulla sunt mutilatione truncata. constantibus membris
proceritatis mensura perit et minor cernitur, cui nihil subductum esse
sentitur. subtrahuntur superstiti ministeria membrorum: corpus vivum est nec
movetur et inter insensibilia redactum iam non proprio voto, sed motu fertur
alieno. haec viva mors supra omnia tormenta sana dicitur et melius habere
fertur, qui evasisse causam tanti periculi non probatur.
4. Desederit quidem
dolor, sed dimittit reliquias fortiores et, novo infelicitatis exemplo, passio
videtur abscedere et aeger non desinit aegrotare. appendia ipsa cruciatis
debitoribus aliquando solvuntur: ista enim vincula sunt quae, cum semel
potuerint illigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. infelicia signa
relinquit abscedens et more gentium barbararum hospitium corporis occupatum
suis indiciis violenta defendit, ne ubi ferox ista coepit succedere, adversa
illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. hoc licet omnibus videatur esse
contrarium illis maxime, qui armorum exercitatione floruerunt, ne membra illa
durissima langoris decoctione mollescant, et qui ab hoste foris superari minime
potuerunt, ab interna potius contrarietate vincantur. perge igitur auctore deo
gressibus tuis ad locum praedictum. absit enim, ut bellator noster ambulet
passibus alienis. equino dorso, non humana subvectione portetur, quia viro
forti grave est sic vivere, ut nec inermem possit implere. quae ideo tibi
exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis votiva nimis
cupiditate rapiaris. utere igitur aquis illis, primum potae dilutoriis, deinde
thermarum exhalitationibus siccativis, ubi merito indomabilis cervix illa
flectitur passionis, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora
attractiva virtute libera fiunt et velut duobus auxiliis congregatis in medium
missa superatur. amentur illic munera concessa divinitus. contra illam humani
generis debellatricem data sunt opportuna munimima lavacrorum et quam non
edomat iuge decennium, non mille potionum mollit introitus, voluptuosis illic
remediis effugatur. praestent optatum divina beneficium, ut famam loci
verissimam tua potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est evadere
quicquid adimit corpoream sospitatem.
|