1. Licet universis
populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet
dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles,
confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. otioso
enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem
quodam debito redditur fideliter obsequenti.
2. Domestici partis
equitum et peditum, qui nostrae aulae videntur iugiter excubare, quod ex magnis
fieri doloribus solet, adunata nobis supplicatione conquesti sunt ab illo
arcario praefectorum pro emolumentis sollemnibus nec integri ponderis solidos
percipere et in numero gravia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia
vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio
veritatis eiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere.
3. Haec enim quae
appellatur arithmetica inter ambigua mundi certissima ratione consistit, quam
cum caelestibus aequaliter novimus: evidens ordo, pulchra dispositio, cognitio
simplex, immobilis scientia, quae et superna continet et terrena custodit. quid
est enim quod aut mensuram non habeat aut pondus excedat? omnia complectitur,
cuncta moderatur et universa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius
esse noscuntur.
4. Iuvat inspicere,
quemadmodum denarius numerus more caeli et in se revolvitur et numquam
deficiens invenitur. crescit nova condicione per se redeundo addita sibi semper
ipsa calculatio et, cum denarius non videatur excedi, ex modicis praevalet
maiora complecti. hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis
redditur semper extensum, et quanto ad principium suum supputatio reducitur,
tanto amplius indubitanter augetur. quantitate numerabili harena maris, guttae
pluviarum, stellae lucidae concluduntur. auctori quippe suo omnis creatura sub
numero est et quicquid ad existentiam pervenit, a tali non potest condicione
dimoveri.
5. Et quoniam delectat
nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamvis
usu celeberrimo viles esse videantur, animadvertendum est quanta tamen a
veteribus ratione collectae sunt. sex milia denariorum solidum esse voluerunt,
scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol
aureus, convenienter includeret. senarium vero, quem non inmerito perfectum
antiquitas docta definit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione
signavit, quam duodecies similitudine mensium computatam in librae plenitudinem
ad anni curricula collegerunt.
6. O inventa
prudentium! o provisa rnaiorum! exquisita res est, quae et usui humano
necessaria distingueret et tot arcana naturae figuraliter contineret. merito
ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata. talia igitur
secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius
videtur crudelis ac foeda laceratio? exerceantur negotiationes in mercibus:
emantur late, quae vendantur angustius: constet populis pondus ac mensura
probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur.
7. Mutilari certe non
debet, quod laborantibus datur: sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio
imminuta praestetur. da certe solidum et aufer inde, si praevales: trade
libram, at aliquid, si potes, imminue. contra ista nominibus ipsis constat esse
provisum: aut integra tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsolvis. non potestis
omnimodo, non potestis nomina integritatum dare et scelestas imminutiones
efficere. providete itaque, ut et arbiter arcae habeat iustas consuetudines
suas, et quod bene meritis impendimus, incorrupto munere consequantur.
|