1.
Relationis vestrae tenore comperimus in via sacra, quam multis superstitionibus
dicavit antiquitas, elephantos aeneos vicina omnimodis ruina titubare, et qui
solent in carnali substantia supra millenos annos vivere, occasum videantur
proximum in simulacris aereis sustinere. his providentia vestra reddi faciat
propriam longaevitatem uncis ferreis hiantia membra solidando: alvum quoque
demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo mirabilis solvatur
turpiter in ruinam.
2.
Nam et vivis ipse casus adversus est, qui, dum in genus cubationis arte hominum
succisis arboribus ingentia membra commiserint, toto pondere supinati nequeunt
propriis viribus surgere, quos semel contigerit corruisse, scilicet quia pedes
eorum nullis inflectuntur articulis, sed in modum columnarum rigentes atque
incurvabiles iugiter perseverant. ibi tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis
metallicos possis credere, cum se vivos aspicias non movere. iacent superstites
similitudine cadaverum: mortuos putes, quos vivos esse non dubites et more
cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte relinquere, quem suis membris
potuerint occupare.
3.
Magnitudo illa terribilis nec formicis minutissimis par est, quando beneficium
non habet naturae, quod ultima videntur animalia meruisse. humano solacio
consurgunt, cuius arte iacuerunt. belua tamen suis gressibus restituta novit
memor esse beneficii: in magistrum quippe recipit quem sibi subvenisse
cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus movet, ipsius voluntate cibos capit, et,
quod omnem intellegentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu
adorare quem cunctorum intellegit esse rectorem: cui si tyrannus appareat,
inflexa permanet nec imponi potest beluae hoc et malis pendere, quod a se novit
bonis principibus exhibere.
4.
In vicem manus promuscidem tendit et magistro profutura gratanter accipit, quia
se ipsius cura vivere posse cognoscit. est enim, ut ita dixerim, praedictae
beluae nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo voranda transmittit. nam
cum sit altum animal, brevissima cervice compositum est, ut quod cibos ex humo
non praevalebat carpere, hoc se ministerio videretur posse satiare. temptando
solum cautus semper incedit, retinens initio captivationis suae fuisse sibi
noxiam ruinam.
5.
Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. hic
dum ad aquas venerit hauriendas, per cavum promuscidis in modum pluviae imbrem
postulatus effundit et sic agnoscit quod petitur, ut libens faciat quod
rogatur. motu corporis ab diversis postulat quod magistro porrigat et
nutritoris compendia sua putat alimenta. quod si aliquis praebere contempserit
postulata, vesicae collectaculo patefacto tantam dicitur alluvionem egerere, ut
in eius penatibus quidam fluvius videatur intrare, contemptum vindicans de
fetore.
6.
Nam et laesus servat offensam et longo post tempore reddere dicitur, a quo
iniuriatus esse sentitur. oculi quidem parvi, sed graviter se moventes. credas
aliquid regium eius intendisse conspectum. despicit scurriliter ludentes:
honestum aliquid gratanter adtendit et advertis recte iudicare, cui levia
cognoveris displicere.
7.
Cutis huius ulcerosis vallibus exaratur, a qua transportaneorum nefanda passio
nomen accepit, quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem.
haec nulla vi transmittitur, nullo ferri acumine penetratur, ideoque Persarum
reges hanc beluam ad bella traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet et
adversarios sua mole terreret.
8.
Quapropter eorum vel formas habere gratissimum est, ut qui vivam substantiam
non viderunt, opinatum animal tali imaginatione cognoscant. et ideo non
patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa urbe
recondere, quod per diversas mundi partes cognoscitur dives natura procreasse.
|