1.
Quamvis omnis provectus ad divinitatis est munera referendus nec aliquid
constat bonum, nisi quod ab ipso dinoscitur esse collatum, tamen quam maxime
causa regiae dignitatis supernis est applicanda iudiciis, quia ipse nihilominus
ordinavit, cui suos populos parere concessit. unde auctori nostro gratias
humillima satisfactione referentes indicamus parentes nostros Gothos inter
procinctuales gladios more maiorum scuto subposito regalem nobis contulisse
praestante domino dignitatem, ut honorem arma darent, cuius opinionem bella
pepererant.
2.
Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse
noveritis, nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus
sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio virtutis ingenitae regem
sibi Martium Geticus populus inveniret. quamdiu enim fortes viri inter bella
ferventia nutriti principem ferre poterant non probatum, ut de eius fama
laboraret, quamvis de propria virtute praesumeret? necesse est enim talem de
cunctis opinionem currere, qualem gens meruerit habere rectorem.
3.
Nam sicut audire potuistis, parentum periculis evocatus adveneram communem cum
omnibus subire fortunam: sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui
exercitatum regem quaerere videbantur. quapropter primum divinae gratiae,
deinde Gothorum favete iudiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter
vota confertis. deponite nunc damnorum metum: dispendiorum suspiciones abicite:
nihil sub nobis asperum formidetis.
4.
Amare novimus viros fortes, qui saepius bella peregimus. additur, quod
unicuique virorum vestrorum testis adsisto. ab alio enim mihi non est opus
facta vestra narrari, qui omnia vobiscum laboribus sociatus agnovi. arma
Gothorum nulla promissionum mearum varietate frangenda sunt: ad gentis
utilitatem respiciet omne quod agimus: privatim nec nos amabimus: hoc sequi
promittimus quod ornet regium nomen.
5.
Postremo nostrum per omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post
inclitum Theodericum: vir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut
merito unusquisque principum tantum praeclarus intellegatur, quantum consilia
illius amare dinoscitur. idcirco parens illius debet credi, qui eius facta
potuerit imitari. et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de
interna conversatione domino iuvante securi.
|