1. Quanta sit nobis,
clementissime imperator, gratiae vestrae votiva suavitas, hinc omnino datur
intellegi, ut post tot gravissimas laesiones et tanta effusione sanguinis
perpetrata sic videamur pacem vestram quaerere, tamquam nos nemo vestrorum
putetur ante laesisse. pertulimus talia, qualia et ipsos possunt offendere qui
fecerunt, insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. et ne
pro parvitate sui neglegi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso
rerum capite probatur inflictum. aestimate, quos dolores abicimus, ut vestram
iustitiam reperire possimus. talis res effecta est, quam mundus loquatur: quae
sic a vobis meretur componi, ut aequitatem vestram generalitas debeat ammirari.
2. Nam si vindicta
regis Theodahadi quaeritur, mereor diligi: si commendatio divae memoriae
Amalasuinthae reginae prae oculis habetur, eius debet filia cogitari, quam
nisus vestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes
potuissent agnoscere vicissitudinem vos gratiae tanto pignori reddidisse.
3. Illud etenim vos
debuit permovere, quod distributione mirabili ante regni fastigia invicem vos
divinitas nostram fecit habere notitiam, ut amoris causam tribueret, quibus
aspectus gratiam contulisset. quali enim reverentia principem colere potui,
quem adhuc in illa positus fortuna suspexi? sed potestis et nunc omnia
redintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectum
retinere, qui gratiam constat desideranter expetere.
4. Et ideo salutantes
clementiam vestram honorificentia competenti indicamus nos legatos nostros
illum atque illum ad serenitatis vestrae sapientiam destinasse, ut omnia more
vestro cogitetis, quatinus utraeque res publicae restaurata concordia
perseverent et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est,
sub vestro magis imperio divinis auxiliis augeatur. reliqua vero per legatos
praedictos serenitati vestrae verbo insinuanda commisimus, ut et aliqua
epistularis brevitas perstringeret et causas nostras suggerentes plenius
intimarent.
|