1. Illum et illum
legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes congruum fuit magnitudini
vestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte vestra beneficia
mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum.
2. Et ideo epistularem
gratiam vestris meritis exhibentes speramus, ut apud clementissimi imperatoris
animos eis vestra prudentia suffragetur, quia sic sunt iusta quae petimus, ut
omnium sapientium mereantur adnisum. facile enim a vobis debet corrigi, quod
non decuisset admitti. sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter
ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. refugere
vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum rei publicae vestrae vidi,
qui tot nobilia procerum corda cognovi, non me desidero a piissimi principis
gratia dividere, si in me velit quae sunt iusta cogitare.
3. Nam si alter
offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum vindicta
successi. vestros animos sum secutus: praemia mihi fuerant reddenda, non laesio.
et ideo non negetur gratia, cui nulla sunt penitus imputanda. atque ideo
sepultum sit odium cum morte peccantis. nam etsi de vobis aliquid minus forte
mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique
concutitur. pauca dixisse sapientiae vestrae sufficiunt, quia in alto pectore
protenditur, quod consideratum semper augetur.
|